1. The WordReference Forums have moved to new forum software. (Details)

click

Discussion in 'Lingua Latina (Latin)' started by Serafín33, May 13, 2014.

  1. Serafín33

    Serafín33 Senior Member

    Vancúver, Canadá
    Español de El Salvador
    Salvēte incolae forī, hūc longum tempus nōn vēnī.

    Quod quaerō est hoc: quomodo latīnē dīcātur anglēnsē "to click", hispānicē "hacer click"? Estne modus commūnis ad hoc dīcendum in commūnitāte latīnē loquente interretiāle? Cōgitō "pellō pellere" prō eō bonum verbum esse, sed dubitō. In Vicipaediā latīnā quaesīvī locum ubi hoc verbum iam trānslātum esset, sed nōn invēnī alibi. Invēnī autem Bill Thayer, dominus sitūs interretiālis LacusCurtius, ūtī "cliccō cliccāre" (nesciō quid cōgitam dē tālī verbō novō ex anglicā creātō).

    "Impellō impellere" forsitan ad eum vertendūm ūtī possit, sed forsitan significātiōnem sexuālem quoque habēre possit (meminī enim dē quidquid Pompeiī inventum quod dīceret "IMPELLE LENTE", quod sexuāliter interpretātur...).

    Grātiās vōbīs agam prō sententiīs vestrīs.
     
    Last edited: May 14, 2014
  2. wandle

    wandle Senior Member

    London
    English - British
    Salve!

    Scilicet 'concrepo' significat 'sonum facio', e.g. 'digitis concrepare': i.e. 'to snap one's fingers'.
    Qua ratione 'mure concrepo' significabit 'mure usus sonum facio': i.e. 'I click the mouse'.
    Qua significatione semel inter plures concessa, sequitur 'concrepare' sensu absoluto 'to click' significaturum esse.
     

Share This Page